monumenta.ch > Plinius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 42
{IV} Invenio et Canachum laudatissimum inter statuarios fecisse marmorea. nec Sauram atque Batrachum obliterari convenit, qui fecere templa Octaviae porticibus inclusa, natione ipsi Lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam nunc in columnarum spiris inscalptae nominum eorum argumento lacerta atque rana.